Secta Siitica

Mausoleum Ali in oppido Najaf Iraquiae situm
Mausoleum Ali in oppido Najaf Iraquiae situm

Secta Siitica (Arabice شيعة šīʿa, "factio (sc. Ali)") est altera fidei Islamicae praeter Sunniticam, quam inter 130 000 000 et 190 000 000 circiter Musulmanorum terrae sequuntur, i.e. omnium circa 15 %.[1] Regio quam incolunt dicitur "luna Siitica".

Siitae docent generum Machometi, Ali filium Abu Talib, eo successum esse ut primum Musulmanorum imamum, negantque tres primos caliphas Sunniticos, scilicet Abu Bakr et Omar et Osmanum, esse legitimos.[2] Nulla historia maioris Siitis erat momenti quam martyrium Hussein, filii Ali, qui anno 680 apud oppidum Kerbala Iraquensem cecidit, cum contra Sunnitas dimicaret.

Tres praecipuae sunt sectae Siiticae scholae: Maxima duodenaria (اثنا عشرية iṯnāʿašarīyya) vocatur, quia 12 imamos agnoscit, cuius sectatores in Irania, Iraquia, Adrabigania, Baharina, Libano, alibi vivunt. Multo pauciores sunt Siitae septenarii sive Ismaelitici, qui in Pakistania, India, Syria, Afgania habitant. Postremo quintarii sive Zaiditae enumerentur, qui Iemeniam septemtrionalem incolunt.

Tabula regionum Siiticarum et Sunniticarum
Tabula regionum Siiticarum et Sunniticarum

[recensere] Notae

  1. pewforum.org
  2. Tabatabae (1979), pp. 41-44

[recensere] Nexus externi


Sancti Haec stipula ad religionem vel ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!

apartamenty kraków zegary Adwokat zwiedzanie krakowa integracja dzieci Teksty piosenek na A Esperal Domeny projektowanie stron www logo Pozycjonowanie stron bielizna Teledysk komputery Tłumaczenia rosyjski kick koparki Bułgaria wczasy Karaoke tani kredyt hipoteczny COOLsurf