Res militaris

Porta·Vicipaediae · Societas·Humana
Calendarium · Ecclesia · Homines clari · Linguae mundi · Ludus · Ludus athleticus · Mythologia · Nationes mundi · Nuntia · Religio · Res militaris · Collegia · Universitates
Vide etiam: De re militari
Milites Praetoriani Romani.
Milites Praetoriani Romani.
Proelium Navale ante Trafalgar die 21 Octobris 1805, ubi Regnum Britanicum classem Napoleonis Franco-Hispanicam vicit.
Aëroplana bellica conspicuam partem in proeliis Belli Orbis Terrarum II habuerunt.
Aëroplana bellica conspicuam partem in proeliis Belli Orbis Terrarum II habuerunt.
Quamobrem post Bellum Orbis Terrarum II naves aëroplanigerae partem magnam in classes militares figurant. Hac in imagine navis aëroplanigera U.S.S. Yorktown et batallaria venatoria U.S.S. Hamman torpedinis ictum accipiunt magna displosione.
Quamobrem post Bellum Orbis Terrarum II naves aëroplanigerae partem magnam in classes militares figurant. Hac in imagine navis aëroplanigera U.S.S. Yorktown et batallaria venatoria U.S.S. Hamman torpedinis ictum accipiunt magna displosione.

Res militaris dicitur milites et omnia vehicula, arma, tela, et cetera quae specialiter ad bellum gerendum necessaria sunt.

Suo in opere nomine De Bello, Carolus de Clausewitz inclyte bellum vocavit altero modo re publica versari.[1] Modus belli quidem est violentia mutua inter civitates, vel eius regimines. Quia violentia invicem inter civitates dirigitur, legibus civitatum sequentibus, bellum magnopere a caedi, tromocratia, et genocidio discrepat. Necesse est copias militares bellum gerere summa disciplina secundum leges eius civitatis.

Primum belli propositum est hostes interficendo bellum quam primum desinere, ut casus belli decernatur et pax iterum habeatur. Sicut imperator Georgius S. Patton dixit: militis officium non est pro sua civitate cadere, sed hostes suos interficere.[2] In proeli campo, igitur, milites complures hostes summa violentia occidunt. Proelii violentia tumultusque tam vehemens summam disciplinam, virtutem, fortitudinem, animum, et oboedientiam ab militibus requirit. Itaque disciplina militaris milites docuit insigne gradus militares gerere, et summa disciplina iussa praefectorum eorum parere.

Telorum armorumque evolutio efficit, ut per aetates belli gerendi rationes mutentur. Maximum effectum fuit ob pulveris pyrii reppertum Sinae saeculis 13-14, quo arma ignifera sicut sclopeta efficiuntur. Haec arma ignifera, de quo usu milites facile doctuntur, mox notissimas partes figuraverunt in omnibus bellis, sicut rerum libertationis bella, rerum eversionis bella, bella Napoleonica, Bellum Orbis Terrarum I et II, et cetera.

Tandem, saeculo vicensimo repperta telorum nuclearum, chemicorum, biologicorumque effecerunt omnes expectare quod omnia bella sisterent. Homines quidem ubique mox agnoverunt talia destructionis massivae tela in bello numquam adhiberi ne se ad ruinam universam exponant. Talia tela forsitan totum mundum humanum omnino sistere possunt. Talis telis igitur numquam hodie utebantur, eis contra ius belli esse putatis. Verumtamen bella tamen demissa scala hodie nos afflictant, et copiae militares pro civitatis defensa saepe necesse putatur.

Index

[recensere] Copiae militares

Bellum in terra, mari, et aëre geruntur; quam ob rem copiae militares sunt trium generum:

peditati, copiae deciduae, copiae cataphractae seu equitales, auxilia tormentaria, auxilia aëria,
classes ordinariae et submarinae, peditati marini, custodes litorales, copiae oneraria
classis obstructora aëriaque, copiae pyroballistaria, copiae cosmicae

Saepe copiae militares quoque hodie copias clandestinas includunt, et militias, quae perpetui exercitus partes non formant, in multis civitatibus copiae irregulares vel custodes nationales appellatae.

[recensere] Arma, vehicula, et machina bellica

[recensere] Gradus militares

Dextra salutant milites, cuius vestimenta militaria varios gradus militares monstant.
Dextra salutant milites, cuius vestimenta militaria varios gradus militares monstant.

In tumultu violentiaque, oportet militibus semper iussa praefectorum eorum continuo oboedire. Saepe est sola illa disciplina, quae sinit milites pugmam supervivere. Saepe nonnulli perire debent, ut alii victoria vivant. At, ut oboedire possint, necesse est actutum decernere militum gradus in campo belli; quamobrem milites suos gradus claros insigne gerunt.

Gradus militares et eorum nomina aliquanto variant inter divisiones armatas et inter civitates. Tabula infra Latine gradus dat, quos Civitas Vaticana hodie pro exercitu adhibet in illo Lexicon Recentis Latinitatis, iuxta similes gradus quibus Anglice Foederatae Americae Civitates, Italice Italia, et Germanice Germania utuntur. Similaritas inter gradus decernitur per gradus Consociationis ex pacto Atlantico Septentionali exhibitos. Hi gradus hodierni, ob mutatas exercitus compositiones, aliquanto discrepant a gradibus exercitus Romani antiqui in tabula quoque datis.

Gradus in exercitibus hodiernis adhibiti Gradus Romani Antiqui
Latine Anglice Italice Gemanice Latine
Summus Exercitus Praefectus[3] General Generale General Dux, Imperator[4]
Exercitus Praefectus[3] Lieut. General Generale di corpo d'armata Generalleutnant
Legionum Praefectus Major General Generale di divisione Generalmajor
Cohortum Praefectus Brigadier General Generale di brigata Brigadegeneral Legionis Legatus
Chiliarchus[5] Colonel Colonnello Oberst Militum Tribunus
Chiliarchus Vicarius [6] Lieut. Colonel Tenente Colonnello Oberstleutnant
Centurio Maior Major Maggiore Major Centurio Primipili[7]
Centurio Captain Capitano Hauptmann Centurio
Sucenturio Maior Lieutenant Tenente Oberleutnant Centurionis Optio
Sucenturio Minor Second Lieut. Sottotenente Leutnant
Decurio Maior Sergeant Major Sergente maggiore Oberstabsfeldwebel
Decurio Sergeant Sergente Feldwebel Decurio
Optio Corporal Caporale Unteroffizier Decurionis Optio
Legionarius Private (First Class)[8] Appuntato Gefreiter Legionarius
Miles gregarius Private Soldato Soldat Miles gregarius

Tabula quae sequitur dat gradus in copiis navalibus hodiernis adhibitos Latine, Anglice, Italice et Germanice.

Gradus in copiis navalibus hodiernis adhibiti
Latine Anglice Italice Gemanice[9]
Summus Classis Praefectus[10] Fleet Admiral Ammiraglio di Flotta[11] Großadmiral
Classis Praefectus[3] Admiral Ammiraglio Admiral
Classis Subpraefectus[12] Vice Admiral Ammiraglio di Squadra Vizeadmiral
Navarchorum Praefectus[10] Rear Admiral Ammiraglio di Divisione Konteradmiral
Navarchus Princeps[13] Captain Capitano di Vascello Kapitän-zur-See
Navarchus[13] Commander Capitano di Fregata Fregattenkapitän
Trierarchus[13] Lt. Commander Capitano di Corvetta Korvettenkapitän
Archigubernus[14] Lieutenant Tenente di Vascello Kapitän-Leutnant
Nauclerius[15] Lieut. Junior Grade Sottotenente di Vascello Oberleutnant-zur-See
Tiro Nauclerius[16] Ensign Guardiamarina Leutnant-zur-See
Subpraefectus[17] Warrant Officer Maresciallo Bootsmann
Decurio Maior Master Petty Officer Sottocapo di Prima Classe Obermaat
Optio Petty Officer Sottocapo di terza classe Maat
Miles[18] First Rating Sottocapo Gefreiter
Tiro Sailor recruit Comune di Seconda Classe Matrose

[recensere] Unitates militares

[recensere] Disciplina militaris

[recensere] Historia

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externi

[recensere] Notae

  1. “continuation of political intercourse, carried on with other means.”Clausewitz, Carl Von (1976), On War (Princeton University Press) p.87
  2. "The object of war is not to die for your country, but to make the other bastard die for his."
  3. 3.0 3.1 3.2 Aliquanto obscuro, PONS Wörterbuch des neuen Latein: Deutsch-Latein (Deutsche Ausgabe von Lexicon recentis latinitatis. Klett: ISBN 3-12-517522-4)., Glossarium Anglicum-Latinum non iam editum a Davide Morgan, Prof. Linguae Francogallicae.
  4. Imperator praecipue dicitur ille dux qui magnam victoriam meruit.
  5. quoque Tribunus Militum
  6. quoque Tribunus Militum Vicarius
  7. A Dictionary of Greek and Roman Antituiquities, Google Books.
  8. Usus nominis Private First Class variat inter Classicos et Exercitus CFA.
  9. World War II Armed Forces – Orders of Battle and Organizations, Situs interretialis; Order of German Naval Ranks, situs interretialis (Anglice)
  10. 10.0 10.1 Non sic attestatum sed vide exemplum exercitus et nomen Classis Praefectus datum a PONS Wörterbuch des neuen Latein: Deutsch-Latein (Deutsche Ausgabe von Lexicon recentis latinitatis. Klett: ISBN 3-12-517522-4).
  11. Ammiraglio di Flotta non sic attestatum est, sed exemplum nominis Ammiraglio di Squadra, etc. sequitur
  12. Encyclopedic dictionary of Roman law- Page 720 by Adolf Berger
  13. 13.0 13.1 13.2 Secundum The Imperial Roman Army By Yann Le Bohec, Raphael Bate (Google Books); forsitan possunt quoque dicere "Capitaneus"?
  14. Primum archiguberni officium est navem gubernare dum narvarchus dormit aut aliquid agit.
  15. Nauclerius est praefectus qui nautas imperat pro Navarcho, vid. Artes itinerum; primum pedestris. At incertum est si idem vocatur qui milites navales imperat.
  16. Tiro Nauclerius saepe est iuvenis qui quomodo navegare discit in nave.
  17. Subpraefectus est terminus Latinus qui tarde apparuit, designans eum qui praefectum inprimis servit.Glossarium Anglicum-Latinum non iam editum a Davide Morgan, Prof. Linguae Francogallicae.
  18. Natae Militares Romani dicebant milites loco nautas.

Meble wypoczynkowe hafty Samoobrona Bielsko Praca w Walii Wierszyki życzenia teksty sms Muzykunia na J Bielizna damska Kobieta, zdrowie, uroda Włatcy Móch Opisy do GG życzenia imieninowe teledyski muzyczne Okna drewniane centralwings airline zamykanie naczyń kick koparki Bułgaria wczasy Karaoke tani kredyt hipoteczny COOLsurf