|
Arca ferramentorumLinguis aliis
|
Religio IslamicaReligio Islamica est congregatio illorum qui credunt Machometum esse prophetam a Deo missum. Generaliter, Musulmani credunt Deum esse unum, super homines exaltatum. Vox Islam significat 'submissio' (erga Deum). Principalis religionis liber sacer est Alcoranus. Deus saepe ab Musulmanis appellatur Allāh, qui origine fuit forma brevis pro al 'ilāh 'ille deus', quod Arabicum al- est articulum definitivum sicut Graecum ho vel Anglicum the.
[recensere] Quinque religionis columnaeIn religione Islamica, quinque sunt elementa quae "columnae religionis" vocantur:
[recensere] DivisionesDividuntur in nonnullas factiones Musulmani, inter quas Sunnitae Siitaeque. Siitae credunt auctoritatem, propheta defuncto, recte in generem Machometi Ali transmissam esse, absque illo in familiam eius. Sunnitae contra credunt illam auctoritatem per electionem transmissam esse, itaque Omari successoribusque eius. Invenies et Sunnitas et Siitas per mundum Islamicum dispositos; praeponderunt tamen Siitae in Persia et Mesopotamia, Sunnitae alibi. [recensere] Loci sacriReligio Islamica varios locos pro sacros habet. Principalis est Mecca, ubi sanctuarium nomine Caba (Arabice Ka`ba) ponitur et quo Musulmani peregrinationem (hajj) faciunt; hi peregrinatores nomine hajji honorantur. Etiam Medina (urbs prophetae) et Hierosolyma sacrae vocantur. Hegira (Arabice: hijra) fuit fuga Machometi discipulorumque suorum a Mecca ad Iathrib, quod oppidum postea nominatur Madinat an Nabi 'Oppidum Prophetae', vel breviter 'Medina'. [recensere] Vide etiam
|