|
Arca ferramentorumLinguis aliis
|
Georgius Wilhelmus Fridericus Hegel
Georgius Wilhelmus Fridericus Hegel seu Hegelius maximus philosophorum Germanorum, qui dicitur totam historiam totamque philosophiam novisse, et successor Immanuelis Kantii fuit. Qui sicut Kantius maiorem partem vitae magister philosophiae in academia degebat. Hegelius "Idealismum" a Kantio statutum et philosophiam naturalem, quam Christani habent, cum philosophia spiritus iunxit. Ergo ita monstrat systema suum triangulae formae esse. Kantianum statutum "res ipsam" cognosci non posse a seipso dissentire ab Hegelio monstratum est. Kantius docuit nos res cognosci non posse nisi earum apparitiones. Res ipsa autem illum celebre Ding an sich ut Germanice appellatur numquam cognosci posse. E contrario Hegelius exposuit si res est etiam cognosci potest, sin autem non est cognosci non potest. Phaenomena rerum et ipsae res non dividenda sunt. Phaenomena pars rerum sunt. Eo quod autem phaenomena semper mutantur, etiam res non stabiles et constantes sunt, sed res sunt processus illas ipsas cognoscendi. De opinione autem Aristotelis, qui dicit mundum in multas partes divisum esse, Hegelius dubitabat et arbitrabatur omnia omnibus coniuncta esse. Mundus totalitas est. Hoc nunc a nobis cognito noscimus clarissime id iam a Hegelio dictum, etiam duas res inter se repugnantes ad unam rem ampliorem iungi posse. Haec forma quae autem non ab ipso Hegelio orta est celebris est:
Hegelius ipse dixit
Magni momenti est quod negatio negationis secundum Hegelium non eundem est quam prima affirmatio. Hegelius sua logica dialectica ita contradicit logicae classicae vel analyticae quae dicit Non-(Non-A) iterum A esse. Logica dialectica Hegeliana ergo ad mutationes, ad processus, ad saltus subitos ut ita dicam naturae societatisque spectat. Propter hoc Hegelius magnam vim in Carolum Marx habebat, qui putavit placita Hegeliana - mutatis mutandis - ad res novas studendas spectare. In Hegelium ipsum (et in Kantium) res novae quae in Francia anno 1798 agebantur magnam vim habebant. [recensere] LiberGeorgius Wilhelmus Fridericus Hegel: Dissertatio Philosophica de Orbitis Planetarum. Ienae MDCCCI; de novo editum: Georg Wilhelm Friedrich Hegel, Disseratio Philosophica de Orbitis planetarum - Philosophische Erörterung über die Planetenbahenen. Übersetzt, eingeleitet und kommentiert von Wolfgang Neuser - In Germanicum convertit, introduxit et commentarium addidit Wolfgangus Neuser. Acta humaniora VCH. 1986.
[recensere] Nexus externus |
|||||||||||||