Demetrius Medvedev

Demetrius Medvedev
Дмитрий Медведев
Demetrius Medvedev
Natus 14 Septembris 1965
Leninopoli
Obiit {{{obiit}}}

Demetrius Anatolii filius Medvedev (Russice: Дмитрий Анатольевич Медведев, Dmitrij Anatol’evič Medvedev; natus 14 Septembris 1965), vir publicus Russicus, praeses Foederationis Russicae ab die 7 Maii anni 2008.

[recensere] Biographia

Demetrius Medvedev natus est die 14 Septembris anni 1965, Leninopoli in urbe (quae nunc Petropolis vocatur), in familia professoris. Alumnus est facultatis iuridicae Universitatis Publicae Leninopolitanae (nunc Petropolitanae), ubi annis 19881999 docuit. Annis 19901995 in administratione Petropolitana laborabat (ibi praefectus eius fuit Vladimirus Putin).

Anno 1999 Moscuam migravit. Annis 20002005 in administratione praesidis Foederationis Russicae laborabat. Ab die 14 Novembris anni 2005 ad diem 7 Maii anni 2008 erat vicarius ministri primarii. Die 10 Decembris anni 2007 Medvedev a factione Russia Unita («Единая Россия», Edinaja Rossija) propositus est sicut candidatus pro officio praesidis Russiae. Etiam "Russorum praesidens Vladimirus Putin a successore a se designato Demetrio Medvedev rector supremus futurus esse dicitur" [1]. In electionibus ad praesidem Foederationis Russicae, quae die 2 Martii anni 2008 acciderunt, Medvedev plus 70,28% votorum accepit. Die 7 Maii anno illo factus est praeses Russiae.

[recensere] Notae

[recensere] Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Demetrium Medvedev spectant.

Bieszczady Zielona Polana Pionowe Opisy noni Opisy gg Okna drewniane Opisy GG, Opisy Gadu-Gadu zakopane kwatery Noclegi w Zakopanem kabarety Podręcznik PHP Skype urządzenia czyszczące Faktoring muzyka i teledyski kick koparki Bułgaria wczasy Karaoke tani kredyt hipoteczny COOLsurf